monumenta.ch > Ambrosius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 4, 15
Nullum ergo adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam. Quod evidenter Dominus in Evangelio demonstravit dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis . Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed etiam adiumento evidentissime pronuntiatum est.